

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 8: Versus 23
Ex exspuens.[ID.]Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos caeci, manus suas imponit, ut videat: quia caecitatem humani generis et per invisibilia divinae pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit.Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanae caecitatis ostendat: et quae vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant.